DE IMITATIONE
CHRISTI
(LIBER
PRIMUS)
[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25]
De
Imitatione Christi, et contemptu omnium vanitatum mundi
1. QUI sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
Haec sunt verba Christi, quibus admonemur quatenus vitam ejus et mores
imitemur, si volumus veraciter illuminari, et ab omni caecitate cordis
liberari. Summum igitur studium nostrum sit in vita Jesu Christi meditari.
2. Doctrina Christi omnes doctrinas
Sanctorum praecellit; et qui Spiritum ejus haberet, manna ibi absconditum
inveniret.
Sed contingit quod multi ex
frequenti auditione Evangelii pium desiderium non sentiunt, quia Spiritum
Christi non habent. Qui autem vult plene et sapide Christi verba intelligere ,
oportet ut totam vitam suam illi studeat conformare.
3. Quid prodesset tibi alta de
Trinitate disputare, si careres humilitate, unde displiceres Trinitati? Vere,
alta verba non faciunt hominem sanctum et justum; sed virtuosa vita efficit Deo
carum. Opta magis sentire compunctionem, quam scire ejus definitionem.
Si scires totam Bibliam et omnium
philosophorum dicta, quid hoc totum tibi prodesset sine caritate et Dei gratia?
Vanitas ergo vanitatum, et omnia vanitas,
praeter amare Deum, illi soli servire. Illa est summa sapientia, per contemptu
mundi tendere ad coelestia regna.
4. Vanitas igitur est divitias
perituras quaerere, et in illis sperare. Vanitas quoque est honores ambire, et
in altum se extollere. Vanitas est carnis desideria sequi, et illud desiderare,
unde oportet postmodum graviter puniri.
Vanitas est longam vitam optare, et
de bona vita parum curare. Vanitas est praesentem vitam solum attendere, et
quae futura sunt non praevidere. Vanitas est illud diligere quod cum omni
celeritate transit; et illuc non festinare, ubi gaudium sempiternum manet.
5. Memento fraequenter illius
proverbii: quia Non satiatur oculus visu,
nec auris impletur auditu. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium
abstrahere, et ad invisibilia transferre. Nam sequentes suam sensualitatem,
maculant suam conscientiam, et perdunt Dei gratiam.
1. OMNIS homo naturaliter scire
desiderat; sed scientia sine timore Dei quid importat? Melior est profecto
humilis rusticus qui Deo servit, quam superbus philosophus, qui, se neglecto,
cursum coeli considerat.
Qui bene se ipsum cognoscit, sibi
ipsi vilescit, nec laudibus delectatur humanis. Si scirem omnia quae in mundo
sunt, et non essem in caritate, quid me juvaret coram Deo, qui me judicaturus
est ex facto?
2. Quiesce a nimio sciendi
desiderio; quia magna ibi invenitur distractio et deceptio. Scientes libenter
volunt videri, et sapientes dici. Multa ergo sunt, quae scire parum vel nihil
animae prodest.
Et valde insipiens est, qui aliis
rebus intendit, quam iis quae saluti animae suae deserviunt. Multa verba non
satiant animam; sed bona vita refrigerat mentem, et pura conscientia magnam
praestat ad Deum confidentiam.
3.Quanto plus et melius scis, tanto
gravius inde judicaberis, nisi sanctius vixeris. Noli ergo extolli de ulla dote
vel scientia; sed potius time de data tibi notitia. Si tibi videtur quod multa
scis, et satis bene intelligis; scito tamen quia sunt multo plura quae nescis. Noli altum sapere; sed ignorantiam tuam
magis fatere. Quid vis te alicui praeferre, cum plures doctiores te
inveniantur, et magis in lege periti? Si vis utiliter aliquid scire et discere,
ama nesciri et pro nihilo reputari.
4. Haec est altissima scientia, et
utilissima lectio, sui ipsius vera cognitio et despectio. De se ipso nihil
tenere, et de aliis semper bene et alte sentire, magna sapientia est et
perfectio.
Si videres aliquem aperte peccare,
vel aliquam rem gravem perpetrare, non deberes tamen te meliorem illo
aestimare; quia nescis quam diu possis in bono stare. Omnes fragiles sumus; sed
tu neminem fragiliorem te ipso tene.
De
doctrina veritatis
1. FELIX quem veritas per se ipsa
docet, non per figuras et voces transeuntes, sed sicuti se habet! Nostra opinio et noster sensus saepe nos
fallunt, et modicum vident.
Quid prodest magna cavillatio de
occultis et obscuris rebus, de quibus non arguemur in judicio, quia eas
ignoraverimus? Grandis insipientia est, quod, neglectis utilibus et
necessariis, ultro intendimus curiosis et damnosis. Oculos habentes non
videmus.
2. Et quid curae est nobis de
generibus et speciebus? Cui aeternum Verbum loquitur, ille a multis opinionibus
expeditur. Ex uno Verbo omnia, et unum loquuntur omnia, et hoc est principium quod loquitur nobis. Nemo sine illo
intelligit, aut recte judicat.
Cui omnia unum sunt, et qui omnia ad
unum trahit, et omnia in uno videt, is potest stabilis corde esse, et in Deo
pacificus permanere. O veritas Deus! fac me unum tecum in caritate perpetua!
Taedet me saepe multa legere et
audire. In te est totum quod volo ac desidero. Taceant omnes doctores, sileant
universae creaturae in conspectu tuo: tu mihi loquere solus.
3.
Quanto aliquis magis unitus sibi, et interius simplificatus fuerit; tanto plura
et altiora sine labore intelliget, quia desuper lumen intelligentiae accipiet.
Purus, simplex et stabilis spiritus in multis operibus non dissipatur; quia
omnia ad Dei honorem operatur, et in se otiosus ab omni propria exquisitione
esse nititur.
Quid te magis impedit et molestat,
quam tua immortificata affectio cordis? Bonus et devotus homo opera sua prius
intus disponit, quae foris agere debet: nec illa eum trahunt ad desideria
vitiosae inclinationis; sed ipse inflectit ea ad arbitrium rectae rationis.
Quis habet fortius certamen, quam qui nititur vincere se ipsum? Et
hoc deberet esse negotium uniuscujusque nostrum; vincere videlicet se ipsum, et
quotidie fortiorem fieri, atque in melius aliquid proficere.
4. Omnis perfectio in hac vita
quamdam imperfectionem habet sibi annexam, et omnis speculatio nostra quadam
caligine non caret. Humilis sui ipsius cognitio certior via est ad Deum, quam
profundae scientiae inquisitio.
Non est culpanda scientia, aut
quaelibet simplex rei alicujus notitia, quae bona est in se considerata, et a
Deo ordinata: sed praeferenda semper est bona conscientia et virtuosa vita.
Quia vero plures magis scire student, quam bene vivere; ideo saepe errant, et
paene nullum vel modicum fructum ferunt.
5. O! si tantam adhiberent
diligentiam ad exstirpanda vitia, et virtutes inferendas, sicuti ad movendas
quaestiones; non fierent tanta mala et scandala in populo, nec tanta dissolutio
in coenobiis. Certe, adveniente die judicii, non quaeretur a nobis quid
legerimus, sed quid fecerimus; nec quam bene dixerimus, sed quam religiose
vixerimus.
Dic mihi; Ubi sunt modo omnes illi Domini et Magistri, quos bene novisti
dum adhuc viverent, et in studiis florerent? Jam eorum praebendas alii
possident, et nescio utrum de eis recogitent. In vita sua aliquid esse videbantur, et modo de eis tacetur.
6. O! Quam cito transit gloria
mundi! Utinam vita eorum scientiae ipsorum concordasset! tunc bene studuissent
et legissent. Quam multi pereunt per vanam seculi scientiam, qui parum curant
de Dei servitio! Et quia magis eligunt magni esse quam humiles, ideo evanescunt
in cogitationibus suis.
7. Vere magnus est, qui magnam habet
caritatem. Vere magnus est, qui in se parvus est, et pro nihilo omne culmen
honoris ducit. Vere prudens est, qui omnia terrena arbitratur ut stercora, ut
Christum lucrifaciat. Et vere bene doctus est qui Dei voluntatem facit, et suam
relinquit.
De
prudentia in agendis
1. NON est credendum
omni verbo, nec omni spiritui; sed caute et longanimiter res est secundum Deum
ponderanda. Pro dolor! saepe malum facilius quam bonum de alio creditur et dicitur;
ita infirmi sumus! Sed perfecti non facile credunt omni narranti, qui sciunt
naturam humanam ad malum proclivem, et in verbis satis labilem.
2. Magna sapientia est non esse
praecipitem in agendis, nec pertinaciter in propriis sensibus stare. Ad hanc
etiam pertinet, non quibuslibet hominum verbis credere, nec audita vel credita
mox ad aliorum aures effundere.
Cum sapiente et conscientioso viro
consilium habe; et quaere potius a meliore instrui, quam tuas adinventiones
sequi. Bona vita facit hominem sapientem secundum Deum, et expertum in multis.
Quanto quis in se humilior est, et Deo subjectior, tanto in omnibus est
sapientior et pacatior.
1. VERITAS est in
Scripturis sanctis quaerenda, non eloquentia. Omnis Scriptura sacra eo spiritu
debet legi, quo facta est. Quaerere potius debemus utilitatem in Scripturis,
quam subtilitatem sermonis.
Ita libenter devotos et simplices
libros legere debemus, sicut altos et profundos. Non te moveat auctoritas
scribentis, sive parvae, sive magnae literaturae fuerit; sed amor purae
veritatis te trahat ad legendum. Non quaeras quis hoc dixerit; sed; quid
dicatur, attende.
2. Homines transeunt, sed veritas
Domini manet in aeternum. Sine personarum acceptione, variis modis loquitur
nobis Deus. Curiositas nostra saepe nos impedit in lectione Scripturarum; cum
volumus intelligere et discutere, ubi simpliciter est transeundum.
Si vis profectum haurire, lege
humiliter, simpliciter et fideliter; nec unquam velis habere nomen scientiae.
Interroga libenter, et audi tacens verba Sanctorum, nec displiceant tibi
parabolae seniorum; sine causa enim non proferuntur.
De
inordinatis affectionibus
1. QUANDOCUMQUE homo
aliquid inordinate appetit, statim in se inquietus fit. Superbus et avarus
nunquam quiescunt. Pauper et humilis spiritu in multitudine pacis conversantur.
Homo qui nondum sibi mortuus est,
cito tentatur, et vincitur in rebus parvis et vilibus. Infirmus spiritu, et
quodam modo adhuc carnalis, et ad sensibilia inclinatus, difficulter se potest
a terrenis desideriis ex toto abstrahere; et ideo saepe habet tristitiam, cum
se subtrahit: leviter etiam indignatur, si quis ei resistit.
2. Si autem consecutus fuerit quod
concupivit, statim ex reatu conscientiae gravatur: quia secutus est passionem
suam, quae nihil juvat ad pacem quam quaesivit. Resistendo igitur passionibus,
invenitur vera pax cordis, non autem eis serviendo. Non est ergo pax in corde
hominis carnalis: non est in homine exterioribus dedito; sed in fervido et
spirituali.
De
vana spe et elatione fugienda
1. VANUS est, qui
spem suam ponit in hominibus, aut in creaturis. Non te pudeat aliis servire pro
amore Jesu Christi; et pauperem in hoc seculo videri. Non stes super te ipsum;
sed in Deo spem suam constitue. Fac quod in te est, et Deus aderit bonae
voluntati tuae.
2. Non confidas in tua scientia, vel
in cujuscumque viventis astutia; sed magis in Dei gratia, qui humiles adjuvat,
et de se ipsis praesumentes humiliat. Ne glorieris in divitiis, si adsunt; nec
in amicis, quia potentes sunt; sed in Deo qui omnia praestat, et se ipsum super
omnia dare desiderat.
Non te extollas de magnitudine vel
pulchritudine corporis, quae modica infirmitate corrumpitur et foedatur. Non
placeas tibi ipsi de habilitate aut ingenio tuo, ne displiceas Deo, cujus est
totum quicquid boni naturaliter habueris.
3. Non te reputes aliis meliorem, ne
forte coram Deo deterior habearis, qui scit quicquid est in homine. Non
superbias de operibus bonis, quia alia sunt judicia Dei quam hominum, cui saepe
ea displicent quae hominibus placent.
Si aliquid boni habueris, crede de
aliis meliora, ut humilitatem conserves. Non nocet, si omnibus te supponas:
nocet autem plurimum, si vel uni te praeponas. Jugis pax cum humili: in corde autem
superbi zelus et indignatio frequens.
De
cavenda nimia familiaritate
1.
NON omni homini reveles cor tuum; sed cum sapiente et timente Deum age causam
tuam. Cum juvenibus et extraneis rarus esto. Divitibus noli blandiri, et coram
magnatibus non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et
morigeratis sociare; et quae aedificationis sunt, pertracta.
2. Non sis familiaris alicui
mulieri; sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et angelis
ejus opta familiaris esse; et hominum notitiam devita. Caritas habenda est ad
omnes; sed familiaritas non expedit.
Quandoque accidit, ut persona ignota
ex bona fama lucescat; cujus tamen praesentia oculos intuentium obfuscat.
Putamus aliquando aliis placere ex conjunctione nostra; et incipimus magis displicere ex morum improbitate in nobis
considerata.
De
obedientia et subjectione
1. VALDE magnum bonum est in
obedientia stare, sub praelato vivere, et sui juris non esse. Multo tutius est
in subjectione vivere, quam in praelatura.
Multi sunt sub obedientia magis ex
necessitate, quam ex caritate; et illi poenam habent, et leviter murmurant; nec
libertatem mentis acquirent, nisi ex toto corde propter Deum se subjiciant.
2. Curre huc vel illuc: nusquam invenies
quietem, nisi in humili subjectione sub praelati regimine. Imaginatio locorum
et mutatio multos fefellit.
Verum est quod unusquisque libenter
agit pro sensu suo, et inclinatur ad
eos magis, qui secum sentiunt. Sed si Deus est inter nos, necesse est ut
relinquamus etiam quandoque nostrum sentire propter bonum pacis.
3. Quis est ita sapiens, qui omnia
plene scire possit? Ergo noli nimis in
sensu tuo confidere; sed velis etiam libenter aliorum sensum audire. Si bonum
est tuum sentire, et hoc ipsum propter Deum dimittis, et alterius sentire
sequeris, magis exinde proficies.
4. Audivi saepe, securius esse
accipere consilium, quam dare. Potest etiam contingere, ut bonum sit
uniuscujusque alterius sentire: sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio postulat aut causa, signum est pertinaciae
ac superbiae.
1. CAVEAS tumultum hominum, quantum
potes: multum, enim impedit tractatus negotiorum secularium, etiam si simplici
intentione proferatur; cito enim inquinamur vanitate , et captivamur.
Vellem me pluries tacuisse, et inter
homines non fuisse. Sed quare tam libenter loquimur, et invicem fabulamur, cum
tamen raro sine laesione conscientiae ad silentium redeamus? Ideo tam libenter
loquimur, quia per mutuas locutiones ab invicem consolari quaerimus, et cor
diversis cogitationibus fatigatum relevare cupimus.
2. Et multum libenter de iis quae
multum diligimus vel cupimus, vel quae nobis contraria sentimus, libet loqui et
cogitare: sed, pro dolor! saepe inaniter et frustra. Nam haec exterior
consolatio interioris et divinae consolationis non modicum detrimentum est.
Ideo vigilandum est et orandum, ne tempus otiose transeat.
3. Si loqui libet et expedit, quae
aedificabilia sunt, loquere. Malus usus et negligentia profectus nostri, multum
facit ad incustodiam oris nostri. Juvat tamen non parum ad profectum
spiritualem devota spiritualium rerum collatio, maxime ubi pares animo et
spiritu in Deo sibi sociantur.
De
pace acquirenda, et zelo proficiendi
!. MULTAM possemus
pacem habere, si non vellemus nos cum aliorum dictis vel factis, quae ad curam
nostram non spectant, occupare. Quomodo potest ille diu in pace vivere, qui
alienis curis se intermiscet? qui occasiones forinsecus quaerit, qui parum vel
raro intrinsecus sese recolligit. Beati simplices, quoniam multam pacem
habebunt.
2. Quare quidam Sanctorum tam
perfecti et contemplativi fuerunt? Quia omnino se ipsos mortificare ab omnibus
terrenis desideriis studuerunt; et ideo totis medullis cordis Deo inhaerere
atque ei vacare libere potuerunt.
Nos quidem nimium occupamur propriis
passionibus; et de transitoriis nimium solicitamur. Raro etiam unum vitium
perfecte vincimus, et ad quotidianum profectum non accendimur: ideo frigidi et
tepidi remanemus.
3. Si enim essemus nobismet ipsis
perfecte mortui, et in terrenis minime implicati; tunc possemus divina sapere,
et de coelesti contemplatione aliquid experiri.
Totum,
vel maximum impedimentum est, quia non sumus a passionibus et concupiscentiis
liberi, nec per Sanctorum viam conamur ingredi. Quando modicum adversitatis
occurrit, nimis cito dejicimur, et ad humanas consolationes convertimur.
4. Si niteremur, sicut viri fortes,
stare in proelio, profecto videremus auxilium Domini super nos de coelo. Ipse
enim certantes, et in gratia sua sperantes, paratus est adjuvare; qui nobis
certandi occasiones ideo procurat, ut vincamus.
Si tantum in istis exterioribus
observantiis profectum religionis ponimus, cito finem habebit devotio nostra.
Sed ad radicem securim ponamus, ut purgati a passionibus pacificam mentem
possideamus.
5. Si omni anno unum vitium
exstirparemus, cito viri perfecti efficeremur. Sed modo contrarium saepe
sentimus, ut meliores et ferventiores in initio conversionis nos fuisse
inveniamus, quam post multos annos professionis.
Fervor et profectus noster quotidie
debet crescere; sed nunc pro magno videtur, si quis primi fervoris partem
potest retinere. Si modicam violentiam nobis faceremus in principio, tunc
cuncta possemus postea facere cum levitate et gaudio.
6. Grave est assueta dimittere; sed
gravius est contra propriam voluntatem ire. Sed si non vincis parva et levia,
quomodo superabis difficiliora?
Resiste in principio inclinationi
tuae, et malam dedisce consuetudinem, quae paulatim ad majorem te duxit
difficultatem. O! si adverteres quantam tibi pacem, et aliis laetitiam faceres,
te ipsum bene habendo, puto quod solicitior esses ad spiritualem profectum.
De
utilitate adversitatis
1.BONUM est nobis, quanto habemus
aliquas gravitates et contrarietates, quia saepe hominem ad cor revocant;
quatenus se in exsilio esse cognoscat, nec spem suam in aliqua re mundi ponat.
Bonum est quod aliquando patiamur
contradictiones, et quod male et imperfecte de nobis sentiatur, etiam si bene
agimus et intendimus: ista enim saepe juvant ad humilitatem, et a vana gloria
nos defendunt. Tunc enim melius interiorem testem Deum quaerimus, quando foris
vilipendimur ab hominibus, et non bene de nobis creditur.
2. Ideo deberet homo in Deo
totaliter se firmare, ut non esset ei necesse multas consolationes quaerere.
Quando homo bonae voluntatis tribulatur, aut malis cogitationibus affligitur;
tunc Deum sibi magis necessarium intelligit, sine quo nihil boni posse se
deprehendit.
Tunc etiam tristatur, gemit et orat
pro miseriis quas patitur. Tunc taedet eum diutius vivere, et mortem optat
venire, ut possit dissolvi et esse cum
Christo. Tunc enim bene advertit, perfectam securitatem et plenam pacem in
mundo stare non posse.
De
tentationibus sustinendis
1. QUAM diu in mundo vivimus, sine
tentatione esse non possumus. Unde in Job scriptum est, Tentatio est vita hominis super terram.
Ideo unusquisque debet solicitus
esse circa tentationes suas, et vigilare in orationibus, ne diabolus inveniat
locum decipiendi; qui nunquam dormitat, sed semper circuit quaerens quem devoret.
Nemo tam perfectus est et sanctus,
qui non habeat aliquando tentationes: et vero plane eis carere non possumus.
2. Sunt tamen tentationes homini
valde utiles, licet molestae sint et graves: quia in illis homo humiliatur,
purgatur et eruditur.
Omnes
sancti per multas tentationes transierunt, et profecerunt: et qui tentationes
bene sustinere nequiverunt, reprobi facti sunt, et defecerunt. Non est aliquis
ordo tam sanctus, nec locus tam secretus, ubi non sint tentationes et
adversitates.
3. Non est homo securus a
tentationibus totaliter, quam diu vixerit: quia in nobis est unde tentamur, ex
quo in concupiscentia nati sumus. Una tentatione recedente, alia supervenit: et
semper aliquid ad patiendum habebimus; nam bonum felicitatis nostrae
perdidimus.
Multi quaerunt tentationes fugere,
et gravius incidunt in eas. Per solam fugam non possumus vincere: sed per
patientiam et veram humilitatem omnibus hostibus efficimur fortiores.
4. Qui tantummodo exterius declinat,
nec radicem evellit, parum proficiet, immo citius ad eum tentaciones redibunt,
et pejus sentiet.
Paulatim per patientiam et
longanimitatem, Deo juvante, melius superabis, quam cum duritia et
importunitate propria. Saepius accipe consilium in tentatione: et cum tentato
noli duriter agere; sed consolationem ingere, sicut velles tibi fieri.
5. Initium omnium tentationum
inconstantia animi est, et parva ad Deum confidentia. Quia sicut navis sine
gubernatore huc et illuc a fluctibus impellitur; ita homo remissus, et suum
propositum deserens, varie tentatur.
Ignis probat ferrum, et tentatio
hominem justum. Nescimus saepe quid possimus; sed tentatio aperit quid simus.
6. Vigilandum tamen est, praecipue
circa initium tentationis: quia tunc hostis facilius vincitur, si ostium mentis
nullatenus intrare sinitur, sed extra limen, statim ut pulsaverit, illi
obviatur. Unde quidam dixit:
Principiis obsta:
sero
medicina paratur,
cum mala
per longas invaluere moras.
Nam primo menti occurrit simplex cogitatio: deinde fortis
imaginatio postea delectatio, et motus pravus, et assensio. Sicque paulatim
ingreditur hostis malignus ex toto, dum illi non resistitur in principio. Et
quanto diutius quis ad resistentum torpuerit, tanto in se quotidie debilior
fit, et hostis contra eum potentior.
7. Quidam in principio conversionis
suae graviores tentationes patiuntur, quidam autem in fine: quidam vero quasi
per totam vitam suam male habent. Nonnulli satis leviter tentantur secundum
divinae ordinationis sapientiam et aequitatem, quae statum et merita hominum
pensat, et cuncta ad electorum suorum salutem praeordinat.
8. Ideo non debemus desperare, cum
tentamur, sed eo frequentius Deum exorare, quatenus dignetur in omni
tribulatione nos adjuvare, qui utique secundum Pauli apostoli dictum, talem faciet cum tentatione proventum, ut possimus
sustinere. Humiliemus ergo animas nostras sub potenti manu Dei in omni
tentatione et tribulatione : quia humiles spiritu salvabit, liberabit et
exaltabit.
9. In tentationibus et
tribulationibus probatur homo, quantum profecerit; et ibi majus meritum
excrescit, et virtus melius patescit. Nec magnum est, si homo devotus sit et
fervidus, cum gravitatem non sentit: sed si tempore adversitatis patienter
sustinet, spes magni profectus est.
Quidam a magnis tentationibus
custodiuntur, et in parvis ac quotidianis saepe vincuntur: ut humiliati nunquam
de se ipsis in magnis confidant, qui in tam modicis infirmantur.
De
temerario judicio vitando
1.
AD te ipsum oculos reflecte, et aliorum facta caveas judicare. Judicando
alios, homo frustra laborat, saepius errat, et leviter peccat: se ipsum vero
judicando et discutiendo, semper fructuose laborat.
Sicut nobis res cordi est, sic de ea
frequenter judicamus: nam verum judicium propter privatum amorem faciliter
pervertitur. Si Deus semper esset pura intentio nostri desiderii, non tam
faciliter turbaremur pro resistentia sensus nostri. Sed saepe aliquid intus
latet, vel etiam foris accedit, quod nos etiam pariter trahit.
2.
Multi occulte se ipsos quaerunt in iis rebus quas agunt, et id nesciunt.
Videntur etiam in bona pace stare, quando res pro eorum velle fiunt et sentire:
si autem aliter sit quam cupiunt, cito moventur, et tristes fiunt. Propter
diversitatem sensuum et opinionum, satis frequenter oriuntur dissensiones inter
amicos et cives, inter religiosos et devotos.
3.
Antiqua consuetudo difficulter relinquitur; et ultra proprium videre nemo
libenter ducitur. Si rationi tuae magis inniteris vel industriae, quam virtuti
subjectivae Jesu Christi, raro et tarde eris homo illuminatus: quia Deus vult
nos sibi perfecte subjici, et omnem rationem per inflammatum amorem
transcendere.
De
operibus ex caritate factis
1. PRO nulla re mundi, et pro
nullius hominis dilectione, aliquod malum est faciendum: sed pro utilitate
tamen indigentis, opus bonum aliquando intermittendum est, aut etiam pro
meliori mutandum. Hoc enim pacto opus bonum non deseritur, sed in melius
commutatur.
Sine caritate opus externum nihil prodest:
quicquid autem ex caritate agitur, quantumcumque etiam parvum sit et despectum,
efficitur fructuosum totum. Magis siquidem Deus pensat, ex quanto amore quis
agat, quam quantum quis faciat.
2. Multum facit, qui multum diligit.
Multum facit, qui rem bene facit. Bene facit, qui magis communitati, quam suae
voluntati servit. Saepe videtur esse caritas , et est magis carnalitas: quia
naturalis inclinatio, propria voluntas, spes retributionis, affectus
commoditatis, raro abesse volunt.
3. Qui vero veram et perfectam caritatem habet,
utilitatem suam non quaerit; sed Dei gloriam in omnibus fieri desiderat. Nulli
etiam invidet; quia nullum privatum gaudium amat. Nec in se ipso vult gaudere;
sed in Deo super omnia bona optat beatificari.
Nemini aliquid boni attribuit, sed
totaliter ad Deum refert, a quo fontaliter omnia procedunt, in quo finaliter
omnes Sancti fruibiliter quiscunt. O! qui scintillam verae caritatis haberet,
profecto omnia terrena sentiret plena esse vanitatis.
De
defectuum aliorum tolerantiâ
1. QUAE homo in se vel in aliis
emendare non valet, debet ea patienter sustinere, donec Deus aliter ordinet.
Cogita quia sic forte melius est pro tuae probatione patientiae; sine qua non sunt multum ponderanda merita
nostra. Debes tamen pro talibus impedimentis suppliciter orare, ut Deus
dignetur tibi subvenire, ut possis benigne portare.
2. Si quis semel aut bis admonitus
non acquiescit, noli cum eo contendere; sed totum Deo committe; ut fiat
voluntas ejus et honor in omnibus servis suis, qui scit mala in bonum
convertere.
Stude patiens esse in tolerando
aliorum defectus, et qualescumque infirmitates: quia et tu multa habes, quae ab
aliis oportet tolerari. Si non potes te talem facere qualem vis, quomodo
poteris alium habere ad tuum beneplacitum?
3.
Libenter volumus alios esse perfectus; et tamen proprios non emendamus
defectus. Volumus quod alii stricte corrigantur; et ipsi corrigi nolumus.
Displicet larga aliorum licentia; et
tamen nobis nolumus negari quod petimus. Alios restringi per statuta volumus;
et ipsi nullatenus patimur cohiberi. Sic ergo patet, quam raro proximum sicut
nos ipsos amemus.
4. Si essemus omnes perfecti, quid
tunc haberemus pro Deo ab aliis pati? Nunc autem Deus sic ordinavit, ut
discamus alter alterius onera portare:
quia nemo sine defectu, nemo sine
onere, nemo sibi sufficiens, nemo sibi satis sapiens: sed oportet nos invicem
portare, invicem consolari, pariter adjuvare, instruere et admonere.
Quantae autem virtutis quisque sit,
melius patet occasione adversitatis. Occasiones namque hominem fragilem non
faciunt; sed, qualis sit, ostendunt.
De
monastica vita
1. OPORTET ut discas
te ipsum in multis frangere, si vis pacem et concordiam cum aliis habere. Non
est parvum in monasterio, vel in congregatione habitare, et ibi sine querela
conversari, et usque ad mortem fideliter perseverare.
Beatus qui ibi bene vixerit, et
feliciter cursum consummaverit. Si vis debite stare et proficere, tene te
tanquam exsulem et peregrinum super terram. Oportet te stultum fieri propter
Christum, si vis religiosam ducere vitam.
2. Habitus et tonsura modicum
conferunt: sed mutatio morum, et integra mortificatio passionum verum faciunt
religiosum. Qui aliud quaerit, quam pure Deum et animae suae salutem, non
inveniet nisi tribulationem et dolorem. Non potest etiam diu stare pacificus,
qui non nititur esse minimus, et omnibus subjectus.
3. Ad
serviendum venisti, non ad regendum. Ad patiendum et laborandum scias te
vocatum non ad otiandum vel fabulandum. Hic ergo probantur homines, sicut aurum
in fornace. Hic nemo potest stare, nissi ex toto corde se voluerit propter Deum
humiliare.
De
exemplis sanctorum Patrum
1. INTUERE sanctorum Patrum vivida
exempla, in quibus vera perfectio refulsit et religio: et videbis quam modicum
sit et paene nihil, quod nos agimus. Heu! quid est vita nostra, si illis fuerit
comparata?
Sancti et amici Christi Domino
servierunt in fame et siti, in frigore et nuditate, in labore et fatigatione,
in vigiliis et jejuniis, in orationibus et sanctis meditationibus, in
persecutionibus et opprobriis multis.
2. O! quam multas et graves
tribulationes passi sunt Apostoli, Martyres, Confessores, Virgines, et reliqui
omnes qui Christi vestigia sequi voluerunt! Nam animas suas in hoc mundo
oderunt, ut in vita aeterna eas possiderent.
O! quam arctam et abdicatam vitam
sancti Patres in eremo duxerunt! quam longas et graves tentationes pertulerunt!
quam frequenter ab inimico vexati sunt, quam crebras et fervidas orationes Deo
obtulerunt, quam rigidas abstinentias egerunt!
Quam
magnum zelum et fervorem ad spiritualem profectum habuerunt! quam forte bellum
ad edomationem vitiorum gesserunt, quam puram et rectam intentionem ad Deum
habuerunt! Per diem laborabant; et noctibus orationi divinae vacabant: quanquam
laborando ab oratione mentali minime cessabant.
3. Omne tempus utiliter expendebant:
omnis hora eis ad vacandum Deo brevis videbatur; et prae magna dulcedine
contemplationis, etiam oblivioni tradebant necessitates corporalis refectionis.
Omnibus divitiis, dignitatibus, honoribus, amicis et cognatis renunciabant:
nihil de mundo habere cupiebant.
Vix necessaria vitae sumebant:
corpori servire etiam in necessitate dolebant. Pauperes igitur erant rebus
terrenis; sed valde divites in gratia et virtutibus. Foris egebant: sed intus
gratia et consolatione divina reficiebantur.
4. Mundo erant alieni; sed Deo
proximi ac familiares amici. Sibi ipsis videbantur tanquam nihil et mundo
despecti; sed erant in oculis Dei pretiosi et electi.
In vera humilitate stabant: in
simplici obedientia vivebant; in caritate et patientia ambulabant; et ideo
quotidie in spiritu proficiebant, et majorem apud Deum gratiam optinebant. Dati
sunt in exemplum omnibus religiosis, et plus provocare nos debent ad bene proficiendum,
quam tepidorum numerus ad relaxandum.
5. O! quantus fervor omnium
religiosorum in principio suae sanctae institutionis fuit! O, quanta devotio
orationis! quanta aemulatio virtutis, quam magna disciplina viguit, quanta
reverentia et obedientia sub regula magistri in omnibus effloruit!
Testantur adhuc vestigia derelicta,
quod vere viri sancti fuerunt et perfecti, qui tam strenue militantes mundum
superaverunt. Jam magnus putatur, si quis transgressor non fuerit, si quis quod
accepit, cum patientia tolerare potuerit.
6. O tepor et negligentia status
nostri! quod tam cito declinamus a pristino fervore; et jam taedet vivere prae
lassitudine et tepore. Utinam in te penitus non dormiret profectus virtutum,
qui multa saepius vidisti exempla devotorum!
De
exercitiis boni religiosi
1. VITA boni religiosi omni virtute
pollere debet; ut sit talis interius, qualis videtur hominibus exterius. Et
merito multo plus debet esse intus, quam quod cernitur foris: quia inspector
noster est Deus, quem summopere revereri debemus ubicumque fuerimus, et tanquam
Angeli in conspectu ejus incedere mundi.
Omni die renovare debemus propositum
nostrum, et ad fervorem nos excitare, quasi hodie primum ad conversionem
venissemus; atque dicere: " Adjuva me, Domine, Deus meus, in bono
proposito, et sancto servitio tuo: et da mihi hodie perfecte incipere; quia
nihil est quod hactenus feci."
2. Secundum propositum nostrum,
cursus profectus nostri: et multa diligentia opus est bene proficere volenti.
Quod si fortiter proponens saepe deficit, quid ille qui raro, aut minus fixe
aliquid proponit?
Variis
tamen modis contingit desertio propositi nostri: et levis omissio exercitiorum
vix sine aliquo dispendio transit. Justorum propositum plus in gratia Dei, in
qua semper confidunt, quicquid arripiant, quam in propria sapientia pendet. Nam
homo proponit, sed Deus disponit: nec est in homine via ejus.
3. Si pietatis causa, aut fraternae
utilitatis proposito, quandoque omittitur consuetum exercitium postea facile
potest recuperari. Si autem taedio animi aut negligentia faciliter relinquitur,
satis culpabile est; et noxium sentietur.
Conemur quantum possumus; adhuc
leviter deficiemus in multis. Semper tamen aliquid certi proponendum est,
contra illa praecipue, quae nos magis impediunt. Exteriora nostra et interiora
nobis pariter scrutanda sunt et ordinanda; quia utraque expediunt ad profectum.
4. Si non continue te vales
colligere, saltem interdum, et ad minus bis in die, mane videlicet ac vespere.
Mane propone, vespere discute mores tuos: qualis eo die fuisti in verbo, opere
et cogitatione: quia in his forsitan Deum saepius offendisti et proximum.
Accinge te, sicut vir, contra
diabolicas suggestiones: refrena gulam, et omnes carnis inclinationes facilius
frenabis. Nunquam sis otiosus; sed aut legens, aut scribens, aut orans, aut
meditans, aut aliquid utiliter laborans. Corporalia tamen exercitia discrete
sunt agenda, nec omnibus aequaliter assumenda.
5. Quae communia non sunt, non sunt
foris ostendenda: nam in secreto tutius exercentur privata. Cavendum tamen est,
ne sis piger ad communia, et ad singularia promtior: sed, expletis fideliter et
integre debitis et injunctis, si jam aliquod tempus suppetit, redde te tibi,
prout devotio tua desiderat.
Non posunt omnes habere unum exercitium:
sed aliud isti, aliud illi magis deservit. Etiam pro temporum congruentia,
diversa placent exercitia: quia alia in festis magis placent, alia in diebus
feriatis magis sapiunt.
Aliis indigemus tempore tentationis,
aliis tempore pacis et quietis. Alia, cum tristamur, libet cogitare, alia, cum
in Domino laeti fuerimus.
6. Circa principalia festa renovanda
sunt bona exercitia, et sanctorum suffragia ferventius imploranda. De festo in
festum proponere debemus, quasi tunc de hoc seculo migraturi simus, et ad
aeternum festum perventuri.
Ideoque solicite praeparare nos
debemus in devotis temporibus, et devotius conversari, atque omnem observantiam
strictius custodire, tanquam in brevi praemium laboris nostri a Deo percepturi.
7. Et si dilatum fuerit, credamus
nos minus bene praeparatos adque indignos tantae adhuc gloriae, quae revelabitur in nobis tempore praefinito:
ideo studeamus nos melius ad exitum praeparare. Beatus servus, ait evangelista Lucas, quem, cum venerit Dominus ejus, inveniret vigilantem: amen dico vobis, super
omnia bona sua constituet eum.
De
amore solitudinis et silentii
1. QUAERE aptum tempus vacandi tibi:
et de beneficiis Dei frequenter cogita. Relinque curiosa. Tales perlege
materias quae compunctionem magis
praestent, quam occupationem.
Si te subtraxeris otiosis
circuitionibus, necnon a novitatibus et rumoribus audiendis, invenies tempus
sufficiens et aptum ad bonis meditationibus insistendum. Maximi Sanctorum, ubi
poterant, hominum consortia vitabant, et Deo in secreto vivere eligebant.
2. Dixit quidam, quoties inter
homines fui, minor homo redii. Hoc saepius experimur, quando diu confabulamur.
Facilius est omnino tacere, quam verbo non excedere.
Facilius est domi latere, quam foris
se posse sufficienter custodire. Qui igitur intendit ad interiora et
spiritualia pervenire, oportet eum cum Jesu a turba declinare.
3.
Nemo secure apparet, nisi qui libenter latet. Nemo secure praeest , nisi qui
libenter subest. Nemo secure praecipit, nisi qui bene obedire didicit. Nemo secure
gaudet, nisi qui bonae conscientiae testimonium habet. Nemo secure loquitar,
nisi qui libenter tacet.
Semper tamen Sanctorum securitas
plena timoris Dei exstitit. Nec ideo minus soliciti et humiles in se fuerunt,
quia magnis virtutibus et gratia micuerunt.
Pravorum autem securitas ex superbia
et praesumptione oritur, et in fine in deceptionem sui vertitur. Nunquam
promittas tibi securitatem in hac vita, quamvis videaris bonus coenobita, aut
devotus eremita.
4. Saepe meliores in aestimatione
hominum, gravius periclitati sunt propter suam nimiam confidentiam. Unde multis
utilius est, ut non penitus careant tentationibus, sed saepius impugnentur; ne
nimium securi in superbiam forte eleventur; ne etiam ad exteriores
consolationes licentius declinent.
O! qui nunquam transitoriam
laetitiam quaereret, qui nunquam se cum mundo occuparet, quam bonam
conscientiam servaret! O qui omnem vanam solicitudinem amputaret, et duntaxat
salutaria ac divina cogitaret, et totam spem suam in Deo constitueret, quam
magnam pacem et quietem possideret!
5. Nemo dignus est coelesti
consolatione, nisi se diligenter exercuerit in sancta compunctione, si vis
corde tenus compungi, intra in cubile tuum, et exclude tumultus mundi, sicut
scriptum est: In cubilibus vestris
compungimini.
In cella invenies, quod foris
saepius amittes. Cella continuata dulcescit, et male custodita taedium generat.
Si in principio conversionis tuae bene eam incolueris et custodieris, erit tibi
postea dilecta amica et gratissimum solatium.
6. In silentio et quiete proficit
anima devota, et discit abscondita Scripturarum. Ibi invenit fluenta
lacrymarum, quibus singulis noctibus se lavet et mundet, ut conditori suo tanto
familiarior fiat, quanto longius ab omni seculari tumultu degit.
Qui ergo se abstrahit a notis et
amicis, appropinquabit illi Deus cum angelis sanctis. Melius est latere et sui
curam agere, quam, se neglecto, signa facere.
7. Laudabile est homini religioso,
raro foras ire, fugere videri, nolle etiam homines videre. Cur vis videre quod
non licet habere? Transit mundus et
concupiscentia ejus.
Trahunt desideria sensualitatis ad
spatiandum: sed cum hora transierit, quid nisi gravitatem conscientiae, et
cordis dispersionem reportas? Saepe laetus exitus tristem reditum parit: et
laeta vigilia serotina triste mane facit. Sic omne gaudium carnale blande
intrat: sed in fine mordet et perimit.
8. Quid potes alibi videre, quod hic
non videas? Ecce coelum et terram et omnia elementa: nam ex istis omnia sunt
facta. Quid potes alicubi videre, quod diu potest sub sole permanere?
Credis te forsitan satiari: sed eo
non poteris pertingere. Si cuncta videres praesentia, quid essent nisi visio
vana? Leva oculos tuos ad Deum in excelsis: et ora pro peccatis tuis et
negligentiis.
9. Dimitte vana vanis: tu autem
intende illis quae tibi praecepit Deus. Claude super te ostium tuum, et voca ad
te Jesum dilectum tuum. Mane cum eo in cella; quia non invenies alibi tantam
pacem.
Si non exisses, nec quicquam de
rumoribus audisses, melius in bona pace permansisses. Ex quo nova te delectat
aliquando audire, oportet te exinde tribulationem cordis tolerare.
De
compunctione cordis
1. SI vis aliquid proficere,
conserva te in timore Dei: et noli esse nimis liber; sed sub disciplina cohibe
omnes sensus tuos: nec ineptae te tradas laetitiae. Da te ad cordis
compunctionem, et invenies devotionem.
Compunctio enim multa bona parit,
quae dissolutio cito perdere consuevit. Mirum est quod homo possit unquam
perfecte laetari in hac vita, qui suum exsilium et tam multa pericula animae
suae considerat.
2. Propter levitatem cordis, et
negligentiam defectuum nostrorum, non sentimus animae nostrae dolores: sed
saepe vane ridemus, quando merito flere deberemus. Non est vera libertas, nec
bona laetitia, nisi in timore Dei cum bona conscientia.
Felix!
qui abjicere potest omne impedimentum distractionis, et ad unionem se redigere
sancte compunctionis. Felix! qui a se abdicat, quicquid conscientiam suam
maculare potest vel gravare.
Certa viriliter: consuetudo
consuetudine vincitur. Si tu scis homines dimittere, ipsi bene dimittent tua te
facere.
3. Non attrahas tibi res aliorum;
nec te implices causis majorum. Habe semper oculum super te ipsum: admone te
ipsum specialiter prae omnibus tibi dilectis.
Si non habes favorem hominum, noli
propterea tristari; sed hoc sit tibi grave, quia non habes te satis bene et
circumspecte, sicut servum Dei decet et devotum religiosum conversari.
Utilius est saepe et securius, ut
homo non habeat, praecipue secundum carnem, multas consolationes in hac vita.
Tamen quod divinas non habemus, aut rarius sentimus, nos in culpa sumus; quia
compunctionem cordis non quaerimus, nec vanas et extraneas consolationes omnio
abjicimus.
4. Cognosce te indignum divina
consolatione. Quando homo perfecte est compunctus, tunc gravis et amarus est ei
totus mundus.
Bonus homo sufficientem invenit
materiam dolendi et flendi. Sive enim se considerat, sive de proximo pensat,
scit quia nemo sine tribulatione hic vivit. Et quanto strictius sese
considerat, tanto amplius dolet.
Materia justi doloris, et internae
compunctionis, sunt peccata et vitia nostra; quibus ita involuti jacemus, ut
raro coelestia contemplari valeamus.
5. Si frequentius de morte tua, quam
de longitudine vitae cogitares, non dubium est quin te ferventius emendares.
Si etiam futuras inferni sive
purgatorii poenas cordialiter perpenderes, credo quod libentius laborem omnem
et dolorem sustineres, et nihil rigoris formidares. Sed quia ad cor ista non
transeunt, et blandimenta adhuc amamus, ideo frigidi et valde pigri remanemus.
6. Saepius est inopia spiritus, unde
tam leviter conqueritur miserum corpus. Ora igitur humiliter ad Dominum, ut det
tibi compunctionis spiritum, et dic cum Propheta: Ciba me, Domine, pane lacrymarum; et potum da mihi in lacrymis in
mensura.
De
consideratione humanae naturae
1. MISER eris,
ubicumque fueris, et quocumque te verteris; nisi ad Deum te convertas. Quid
turbaris, quia non succedit tibi sicut desideras et vis? Quis est qui habet
omnia secundum suam valuntatem? Nec ego, nec tu, nec aliquis hominum super
terram.
Nemo est in mundo, sine aliqua
tribulatione vel angustia, quamvis rex sit vel papa. Quis est qui melius habet?
utique, qui pro Deo aliquid pati valet.
2. Dicunt multi imbecilles et
infirmi: Ecce quam bonam vitam ille homo habet quam dives est, quam potens,
quam excelsus, quam magnus, quam pulcher!
Sed attende ad coelestia bona, et
videbis quod omnia ista temporalia nulla sunt; sed valde incerta, et magis
gravantia: quia numquam sine solicitudine et timore possidentur. Non est
felicitas hominis habere temporalia ad abundantiam: sed sufficit ei
mediocritas.
Vera
miseria est vivere super terram. Quanto homo vult esse spiritualior, tanto vita
praesens fit ei amarior; quia sentit melius, et videt clarius humanae
corruptionis defectus.
Nam comedere, bibere, vigilare,
dormire, quiescere, laborare, et ceteris necessitatibus naturae subjacere, vere
magna miseria est et afflictio homini devoto, qui libenter vellet esse
absolutus et liber ab omni peccato.
3. Valde enim gravatur homo interior
necessitatibus corporalibus in hoc mundo. Unde Propheta devote rogat, quatenus
liber ab istis esse valeat, dicens: De
necessitatibus meis erue me, Domine.
Sed vae non cognoscentibus suam
miseriam! et amplius vae illis, qui diligunt hanc miseram vitam et
corruptibilem! Nam in tantum quidam hanc amplectuntur, licet etiam vix
necessaria laborando aut mendicando habeant, ut si possent hic semper vivere,
de regno coelesti nihil curarent.
4. O insani et infideles corde, qui
tam profunde in terrenis jacent, ut nihil nisi carnalia sapiant. Sed miseri
adhuc in fine graviter sentient, quam vile et nihilum erat, quod tam vehementer
amaverunt.
Sancti autem Dei et omnes devoti
amici Christi, non attenderunt quae carni placuerunt, nec quae hoc tempore
floruerunt: sed tota spes eorum et intentio ad aeterna bona anhelabat.
Ferebatur totum desiderium eorum sursum ad mansura et invisibilia; ne amore
visibilium traherentur ad infima.
5. Noli, frater, amittere
confidentiam proficiendi ad spiritualia: adhuc habes tempus et horam. Quare vis
procrastinare propositum tuum? Surge, et in instanti incipe et dic: Nunc tempus
est faciendi: nunc tempus est pugnandi: nunc aptum tempus est vitam emendandi.
Quando male habes et tribularis, tunc tempus est merendi.
Oportet te transire per ignem et
aquam ut venias ad refrigerium. Nisi tibi vim feceris, vitium non superabis.
Quam diu istud fragile corpus gerimus, sine peccato esse non possumus; nec sine
taedio et dolore vivere.
Libenter haberemus ab omni miseria
quietem: sed quia per peccatum amisimus innocentiam, amisimus etiam veram
beatitudinem. Ideo oportet nos tenere patientiam, et Dei exspectare
misericordiam, donec transeat iniquitas, et haec mortalitas absorbeatur a vita.
6. O! quanta est fragilitas humana,
quae semper prona est ad vitia! Hodie confiteris peccata tua, et cras iterum
perpetras confessa. Nunc proponis cavere, et post horam agis quasi nihil
proposuisses.
Merito ergo nosmet ipsos humiliare
possumus, nec unquam aliquid magni de nobis sentire, qui tam fragiles et
instabiles sumus. Cito enim potest perdi per negligentiam, quod multo labore
vix tandem acquisitum est per gratiam.
7. Quid fiet de nobis adhuc in fine,
qui tepescimus tam mane? Vae nobis! si sic volumus declinare ad quietem, quasi
jam pax sit et securitas, cum necdum appareat vestigium verae sanctitatis in
nostra conversatione.
Unde opus esset, ut iterum
institueremur tanquam boni novitii ad mores optimos, si forte spes esset de
aliqua futura emendatione, et majori spirituali profectu.
De
meditatione mortis
1. VALDE cito erit tecum hic factum:
vide ergo qualiter te habeas. Hodie homo est, et cras non comparet. Cum autem
sublatus fuerit ab oculis, cito etiam transit a mente.
O! hebetudo et duritia cordis humani
quae solum praesentia meditatur, et futura non magis praevidet. Sic te in omni
facto et cogitatu debes habere, quasi statim esses moriturus. Si bonam
conscientiam haberes non multum mortem timeres.
Melius esset peccata cavere, quam
mortem fugere. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? Cras est dies
incertus: et qui scis si crastinum habebis?
2. Quid prodest diu vivere, quando
tam parum emendamur? Ah longa vita non semper emendat; sed saepe peccata magis
auget.
Utinam per unam diem bene essemus
conversati in hoc mundo! Multi annus conversionis computant; sed saepe parvus
est fructus emendationis. Si formidolosum est mori, forsitan periculosius est
diutius vivere.
Beatus
qui horam mortis suae semper ante oculos habet, et ad moriendum quotidie se
disponit. Si vidisti aliquando hominem mori, cogita quia et tu per eamdem viam
transibis.
3. Cum mane fuerit, puta te ad
vesperum non perventurum: vespere autem facto, non audeas mane tibi polliceri.
Semper ergo paratus esto, et taliter vivere stude, ut nunquam te imparatum mors
inveniat.
Multi subito et improvise moriuntur: nam qua hora non putatur, Filius hominis
venturus est. Quando illa extrema
hora veniet, multum aliter sentire incipies de tota vita tua praeterita, et
valde dolebis quod tam negligens et remissus fuisti.
4. Quam felix et prudens, qui talis
nunc nititur esse in vita, qualis optat inveniri in morte! Dabit namque magnam
confidentiam morienti perfectus contemptus mundi, fervens desiderium in
virtutibus proficiendi, amor disciplinae, labor poenitentiae, promtitudo
obedientiae, abnegatio sui, et supportatio cujuslibet adversitatis pro amore
Christi.
Multa bona potes operari, dum sanus es, sed infirmatus, nescio quid
poteris. Pauci ex infirmitate emendantur; sicut qui multum peregrinantur, raro
sanctificantur.
5. Noli confidere super amicos, et
proximos, nec in futurum salutem tuam differas: quia citius obliviscentur tui
homines quam aestimas. Melius est nunc tempestive providere, et aliquid boni
praemittere, quam super aliorum auxilio sperare. Si non es modo solicitus pro
te ipso, quis erit pro te solicitus in futura?
Nunc tempus est valde pretiosum; sed
proh dolor! quod hoc utilius non expendis, in quo promereri vales unde
aeternaliter vivas! Veniet tempus, quando unam horam pro emendatione
desiderabis, et nescio an impetrabis.
6. Eia, carissime, de quanto
periculo poteris te liberare, de quam magno timore eripere, si modo semper
timoratus fueris, et de morte suspectus? Stude nunc taliter vivere, ut in hora
mortis valeas potius gaudere quam timere.
Disce nunc mori mundo, ut tunc
incipias vivere cum Christo. Disce nunc omnia contemnere, ut tunc possis libere
ad Christum pergere. Castiga nunc corpus tuum per poenitentiam, ut tunc valeas
certam habere confidentiam.
7. Ah! stulte, quid cogitas te diu
victurum, cum nullum diem habeas hic securum? Quam multi sunt decepti, et
insperate de corpore extracti!
Quoties audisti a dicentibus? Ille
gladio cecidit: ille submersus est: ille ab alto ruens cervicem fregit: ille
manducando obriguit: ille ludendo finem fecit. Alius igne, alius ferro, alius
peste, et alius latrocinio interiit: et sic omnium finis mors est; et vita
hominum tanquam umbra pertransit.
8. Quis memor erit tui post mortem?
aut quis orabit pro te? Age ergo, age nunc, carissime, quicquid agere potes;
quia nescis quando morieris. Nescis quid te post mortem sequetur.
Dum tempus habes, congrega tibi divitias immortales. Praeter salutem tuam nihil cogites: solum quae Dei sunt, cures. Fac nunc tibi amicos venerando Dei Sanctos, et eorum actus imitando; ut cum defeceris, illi te recipiant in aeterna tabernacula.
9. Serva te tanquam peregrinum et
hospitem super terram, ad quem nihil spectat de mundi negotiis. Serva cor tuum
liberum, et ad Deum sursum erectum; quia non habes hic manentem civitatem.
Illuc preces et gemitus quotidianos cum lacrymis dirige, ut Spiritus tuus
mereatur post mortem ad Dominum feliciter pervenire. Amen.
De
judicio et poenis peccatorum
1. IN omnibus rebus
respice finem, et qualiter ante districtum judicem stabis, cui nihil est
occultum; qui muneribus non placatur,
nec excusationes recipit; sed quod justum est, judicabit. O miserrime et
insipiens peccator! quid respondebis Deo omnia mala tua scienti, qui interdum
formidas vultum hominis irati?
Ut quid non provides tibi in diem
judicii? quando nemo poterit per alium excusari vel defendi; sed unusquisque
sufficiens onus erit sibi ipsi. Nunc labor tuus est fructuosus, fletus
acceptabilis, gemitus exaudibilis, dolor satisfactorius et purgativus.
2. Magnum habet et salubre
purgatorium patiens homo; qui suscipiens injurias plus dolet de alterius
malitia, quam de sua injuria: qui pro contrariantibus sibi libenter orat, et ex
corde culpas remittit: qui veniam ab aliis petere non tardat: qui facilius miseretur,
quam irascitur: qui sibi ipsi violentiam facit, et carnem suam spiritui omnino
subjugare conatur.
Melius
est modo purgare peccata, et vitia resecare, quam in futurum purganda
reservare. Vere nos ipsos decipimus per inordinatum amorem, quem ad carnem
habemus.
3. Quid aliud ille ignis devorabit,
nisi peccata tua? Quanto amplius tibi ipsi nunc parcis, et carnem sequeris;
tanto durius postea poenas lues, et majorem materiam comburendi reservas. In
quibus homo peccaverit, in illis gravius punietur.
Ibi acediosi ardentibus stimulis
pungentur; et gulosi ingenti fame ac siti cruciabuntur. Ibi luxuriosi, et
voluptatum amatores, ardenti pice et fetido sulphure perfundentur. Ibi furiosi
sicut canes prae dolore latrabunt, et invidiosi prae tristitia ululabunt.
4. Nullum vitium erit, quod suum
proprium cruciatum non habeat. Ibi superbi omni confusione replebuntur, et
avari miserrima egestate arctabuntur.
Ibi erit una hora gravior in poena,
quam hic centum anni in amarissima poenitentia. Ibi nulla requies est, nulla
consolatio damnatis: hic autem interdum cessatur a laboribus, atque amicorum
fruitur solatiis.
5. Esto modo solicitus et dolens pro
peccatis tuis, ut in die judicii sis securus cum beatis. Tunc enim justi stabunt in magna constantia adversus
eos qui se angustiaverunt et depresserunt. Tunc stabit ad judicandum, qui
modo se subjicit humiliter judiciis hominum.
Tunc magnam fiduciam habebit pauper
et humilis; et pavebit undique superbus. Tunc videbitur sapiens in hoc mundo
fuisse, qui pro Christo didicit stultus et despectus esse.
6. Tunc placebit omnis tribulatio
patienter perpessa et omnis iniquitas oppilabit os suum. Tunc gaudebit omnis
devotus, et moerebit omnis irreligiosus. Tunc plus exsultabit caro afflicta,
quam si in deliciis fuisset semper nutrita.
Tunc splendebit habitus vilis, et
obtenebrescet vestis subtilis. Tunc plus laudabitur pauperculum domicilium,
quam nunc deauratum palatium. Tunc plus juvabit constans patientia, quam omnis
mundi potentia.
7. Tunc amplius exaltabitur simplex
obedientia, quam omnis secularis astutia. Tunc plus laetificabitur pura et bona
conscientia, quam docta philosophia. Tunc plus ponderabit contemptus
divitiarum, quam totus thesaurus terrigenarum.
Tunc magis consolaberis super devota
oratione, quam nunc super delicata comestione. Tunc plus gaudebis de servato
silentio, quam nunc de longa fabulatione. Tunc plus valebunt sancta opera, quam
multa pulchra verba. Tunc plus placebit stricta vita et ardua poenitentia, quam
nunc omnis delectatio terrena.
8. Disce nunc ergo levia pati, ut
tunc valeas a gravioribus liberari. Hic primo proba quid possis pati postea. Si
nunc tam parum vales sustinere, quomodo tunc poteris aeterna tormenta sufferre?
Si modo modica pasio te tam impatientem efficit, quid gehenna tunc faciet?
Ecce vere non potes duo gaudia
habere, delectari hic in mundo, et postea regnare cum Christo. Si usque in
hodiernum diem semper in honoribus et voluptatibus vixisses, quid totum tibi
prodesset, si te jam in instanti mori contingeret?
9. Omnia ergo vanitas praeter amare
Deum, et illi soli servire. Qui enim Deum ex toto corde amat, is nec
supplicium, nec judicium, nec infernum metuit: quia perfectus amor securum
accessum ad Deum facit.
Quem autem adhuc peccare delectat,
non mirum si is mortem et judicium timet. Bonum tamen est ut si necdum amor
divinus a malo te revocat, saltem te timor gehennalis coerceat. Qui vero
timorem Dei postponit, diu stare in bono non poterit; sed diaboli laqueos
citius incurret.
1. ESTO vigilans et diligens in Dei
servitio; et cogita frequenter, ad quid huc venisti. Cur seculum reliquisti?
Nonne ut Deo viveres, et spiritualis homo fieres?
Igitur ad profectum ferveas; quia
mercedem laborum tuorum in brevi recipies: et tunc non erit amplius timor aut
dolor in finibus tuis. Modicum nunc laborabis; et magnam requiem, immo
perpetuam laetitiam invenias.
Si tu permanseris fidelis et
fervidus in agendo, Deus procul dubio erit fidelis et locuples in retribuendo.
Spem bonam retinere debes, quod ad palmam pervenies: sed securitatem capere non
debes, ne torpeas, aut elatus fias.
2. Cum enim quidam anxius inter
metum et spem frequenter fluctuaret, et quadam vice moerore confectus in
ecclesia ante quoddam altare se in oratione prostravisset, haec intra se
revolvit dicens: O! si scirem quod perseveraturus essem, statimque audivit
intus divinum responsum: Quid, si hoc scires, facere velles? Fac nunc quod tunc
facere velles, et bene securus eris.
Moxque consolatus et confortatus
divinae se commisit voluntati, et cessavit anxia fluctuatio. Noluit curiose
investigare, ut sciret quae sibi essent futura: sed magis studuit inquirere,
quae esset voluntas Dei bene placens et perfecta, ad omne opus bonum
inchoandum, et perficiendum.
3. Spera in Domino, et fac bonitatem, ait propheta, et inhabita terram, et pasceris in divitiis
ejus. Unum est , quod multos a profectu et ferventi emendatione retrahit:
horror difficultatis, seu labor certaminis.
Enimvero illi maxime prae aliis in
virtutibus proficiunt, qui ea, quae sibi magis gravia et contraria sunt,
virilius vincere nituntur. Nam ibi homo plus proficit, et gratiam meretur
ampliorem, ubi magis se ipsum vincit, et in spiritu mortificat.
Sed non omnes habent aeque multum ad
vincendum et mortificandum. Diligens tamen virtutum aemulator erit ad
proficiendum valentior, etiamsi plures habeat passiones, quam alius bene
morigeratus, minus tamen fervens ad virtutes.
Duo specialiter ad magnam
emendationem juvant: videlicet, subtrahere se violenter ab eo, ad quod natura
vitiose inclinatur; et ferventer instare pro eo bono, quo quis amplius indiget.
4. Illa etiam stude magis cavere et
vincere, quae tibi frequentius in aliis displicent. Ubique profectum tuum
capias; ut si bonum exemplum videas, vel audias, ad imitandum accendaris.
Si quid autem reprehensibile
consideraveris, cave ne idem facias; aut, si aliquando fecisti, citius emendare
te stude. Sicut oculus tuus alios considerat, sic et tu ab aliis consideraris.
5. Quam dulce et jucundum est videre
fervidos et devotos fratres, bene morigeratos et disciplinatos! Quam triste est
et grave videre inordinate ambulantes, qui ea ad quae vocati sunt, non
exercent! Quam nocivum est negligere propositum vocationis suae, et ad illicita
sensum inclinare!
6. Memor esto arrepti propositi, et
imaginem Crucifixi tibi propone. Bene verecundari potes, inspecta vita Jesu
Christi: quia necdum magis illi te conformare studuisti, licet diu in via Dei
fueris.
Religiosus qui se intente et devote
in sanctissima vita et passione Domini exercet, ibi omnia utilia et necessaria
sibi abundanter inveniet; nec opus est ut extra Jesum aliquid melius quaerat.
O! si Jesus crucifixus in corde nostro viveret, quam cito et sufficienter docti
essemus!
7. Religiosus fervidus omnia bene
portat et capit, quae illi jubentur vel occurrunt. Religiosus negligens et
tepidus habet tribulationem, et ex omni parte patitur angustiam: quia interiori
consolatione caret, et exteriorem quaerere prohibetur.
Religiosus extra disciplinam vivens
gravi ruinae patet. Qui laxiora quaerit et remissiora, semper in angustia erit:
quia aut unum, aut aliud ipsi displicebit.
8. Quomodo faciunt tam multi alii
religiosi, qui satis arctati sunt sub disciplina claustrali? Raro exeunt,
abstracte vivunt, pauperrime comedunt, grosse vestiuntur, multum laborant,
parum loquuntur, diu vigilant, mature surgunt, orationes prolongant, frequenter
legunt, et se in omni disciplina custodiunt.
Attende Carthusienses,
Cistercienses, et diversae religionis monachos ac moniales: qualiter omni nocte
ad psallendum Domino surgunt. Et ideo turpe esset tibi in tam sancto opere
pigritare, ubi tanta multitudo religiosorum incipit Deo jubilare.
9. O! si tibi nihil aliud faciendum
incumberet, nisi Dominum Deum nostrum ex toto corde et ore laudare. O! si
nunquam indigeres comedere, nec bibere, nec dormire; sed semper posses Deum
laudare, et solummodo spiritualibus studiis vacare: tunc multo felicior esses
quam modo, cum carni ex qualicumque necessitate servis. Utinam non essent istae
necessitates, sed solummodo spirituales animae refectiones, quas, heu! satis
raro degustamus.
10. Quando homo ad hoc pervenit, ut
de nulla creatura consolationem suam quaeret; tunc ei Deus primo perfecte
sapere incipit: tunc etiam bene contentus de omni eventu rerum erit.
Tunc nec pro magno laetabitur, nec
pro modico contristabitur: sed ponet se integre et fiducialiter in Deo, qui est
ei omnia in omnibus: cui nihil utique perit nec moritur; sed omnia ei vivunt,
et ad nutum incunctanter deserviunt.
11. Memento semper finis, et quia
perditum non redit tempus. Sine solicitudine et diligentia nunquam acquires
virtutes.
Si incipis tepescere, incipies male
habere. Si autem te dederis ad fervorem, invenies magnam pacem, et senties
leviorem laborem propter Dei gratiam et virtutis amorem.
12. Homo fervidus et diligens, ad
omnia est paratus. Major labor est resistere vitiis et passionibus, quam
corporalibus laboribus insudare. Qui parvos non vitat defectus, paulatim
labitur ad majores.
Gaudebis semper vespere, si diem
expenderis fructuose. Vigila super te ipsum: excita te ipsum: admone te ipsum:
et quicquid de aliis sit, non negligas te ipsum. Tantum proficies, quantum tibi
ipsi vim intuleris.